tisdag 4 september 2012

Galilei luna



Nunc observationes a nobis duobus proxime elapsîs <elapsed> mensibus habitas recenseamus,// ad magnarum profecto contemplationum exordia omnes verae philosophiae cupidos convocantes.

De facie autem Lunae, quae ad aspectum nostrum vergit, primo loco dicamus. Quam, facilioris intelligentiae gratiâ, in duas partes distinguo, alteram nempe clariorem, obscuriorem alteram: clarior videtur totum hemisphaerium ambire atque perfúndere, obscurior vero, véluti nûbes quaedam, faciem ipsam ínficit <stains> maculosámque reddit. Istae autem maculae, subobscurae <rather dark> et satis amplae, unicuique sunt obviae, illasque aevum omne conspexit; quâpropter <wherefore> magnâs, seu antîquâs, eas appellâbimus, ad differéntiam aliârum maculârum amplitûdine minôrum, at frequentia ita consitarum, ut totam Lunarem superficiem, praesertim vero lucidiorem partem, conspergant; hae vero a nemine ante nos observatae fuerunt: ex ipsarum autem saepius iteratis inspectionibus in eam deducti sumus sententiam, ut certo intelligámus, Lunae superficiem, non perpólitam, aequâbilem, exactissimáeque sphaericitátis existere, ut magna philosophórum cóhors de ipsâ dêque réliquîs corpóribus caeléstibus opînâta est, sed, contrâ, inaequâlem, asperam, cavitâtibus tumôribúsque confértam <crowded>, non secus <not otherwise> ac ipsiúsmet Tellûris fácies, quae montium iugîs valliúmque profunditâtibus hinc inde distínguitur. Apparéntiae vêro, ex quibus haec collígere <to infer> licuit, eiusmodi sunt:

Quartâ aut quintâ post coniunctiônem <new-moon> diê, cum spléndidîs Luna sese nobîs córnibus óffert, iam /terminus <the boundary> partem obscûram â lûminôsâ (parte) dîvidens/ non aequâbíliter secundum ovâlem líneam <continuously in an ellipse > exténditur, véluti in sólido perfecte spháerico accíderet <would happen>; sed inaequâbilî, ásperâ et admodum sinuosâ lineâ designatur, vélutî appósita figûra repraeséntat: complures enim vélutî excrescéntiae lûcidae ultrâ lûcis tenebrârúmque confínia <boundaries> in partem obscûram extendúntur, et, contrâ, tenebricôsae partículae intrâ lumen ingrediúntur. Quinímmo, et <Nay, even> magna nigricántium maculârum exiguârum côpia, omnînô <totally> â tenebrôsâ parte separatârum, tôtam fere plágam iam Solis lûmine perfûsam undiquâque <everywhere> conspergit <spatters>, illâ saltem exceptâ parte, quae magnîs et antîquîs maculîs est affecta <occupied by>.
Adnotâvimus autem, modo dictas <the just-now mentioned> exiguâs máculâs in hôc semper et omnes, convenîre <agree>, ut partem habeant nigricántem locum Sôlis respicientem <looking back at the place of the sun>; ex adverso autem Sôlis < opposite OF the sun> lucidiôribus terminîs, quasi candéntibus iugîs, coronéntur. At cônsímilem pénitus <quite similar> aspectum habemus in Terrâ circâ Sôlis exortum <rising (m.)>, dum vallês nondum lûmine perfûsas, montês vêrô illâs ex adverso Solis circundántes iam iam <already> splendore fulgentes intuêmur <we observe>: ac véluti terréstrium cavitâtum úmbrae, Sôle sublimiôrâ petente, imminuúntur, ita et lunares istae maculae, crescente parte luminôsâ, tenebras amittunt.




Inga kommentarer:

Skicka en kommentar